Hľadaný výraz: Mt 28,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. 2 Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. 3 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. 4 Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. 5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. 6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. 7 Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis”. Ecce dixi vobis ”. 8 Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.

1

mail   print   facebook   twitter